lunes, 21 de enero de 2019

DE QVARTA SESSIONE CIRCVLI LATINI CANARIENSIS (Gulielmus)


Ibam forte via Triana, de gravissimo quodam argumento meditans, sicut meus est mos, totus in illo, officium enim mihi erat scribendi commentarium de novissima nostri Circuli sessione in pulcherrimo oppido nomine Telde habita afficiebarque non minimo angore propter magnitudinem laboris. Accurrit mihi quidam tantum nomine notus: “Quid agis?” inquit. “Suaviter, ut nunc est” respondi, tum ille “Canariensis circulus quomodo tecum? Iucunda utiliaque agi apud vos audivi” hic ego “Itane?” et ille “Fama tradit vos latinarum litterarum amore flagrare”. Haec cum vera dixisset “Sane” respondi “nec tres tantum sumus amici, immo plures, ac Romani omnes!”, tum ille “Quomodo res nuperrime ordinastis?”. Hic ego “Occasio iucundissima, ut solet” inquam “quarta quidem nobis fuit qua convenimus atque ad maiora pervenimus”. Rogavit ille “Quid fecistis?” tum ego “In primis nonnullas fabulas Graecas mirabili modo enarratas minutatim explanavimus...” interpellavit ille “Latine?”, ac sine mora respondi “Profecto, sic loqui solemus adeo ut auctores melius intellegamus, insolitum nobis fuit quia fabularum argumentum Laura moderatrix novissimis imaginibus confectum nobis praebuit”. Hic ille incertus “Non est cur dubitem...” inquit “dein quid fecistis?”. Narrare perrexi “Postea parva fuit intercapedo qua, viribus nostris variis dulcibus refectis, carmen quoddam Horatii legere coepimus” tum ille “Ain' tu? Quod narras mirum mihi esse videtur. Audivi eum poetam esse gravem”. Subridens respondi “Minime gentium! Sicut convivium bonum, carmen elegantia factum auditoribusque gratum constat ex rebus quattuor: si argumentum ad res nostras pertinet, si electus locus, si tempus lectum, si exstat qui difficiles versus nobis enodet”. Hic ille de tota re palam dubitans “Num versus intellexistis Horatii?” inquit “magnum narras, vix credibile!”. Tum ego “Locus fuit amoenus, tempus gratum ad legendum, moderatrix nostra omnes carminis difficultates facillime solvit, poema tandem ad nos omnes omnino pertinebat, nonne tibi aliquando fuit molestus garrulus omnibus prope de tuis rebus dubitans?”.


domingo, 30 de diciembre de 2018

De tertia secundaque sessione



Conventiculi tertii vesper adpetiuit diei Saturni 24 mensis Novembri. Hujus sessionis noster dux nobis fuit Gulielmus, vir peritissimus litteris tum latinis cum graecis, qui pagellas praebuit quibus locutiones, imagines, exercitia atque nempe locum quoddam oculis lustravimus quod vobis praebemus. Convenisse fertur amicos amicasque quibus maxime ipse adsueverat: Ismael, Esther, Laura, Nagore ac Michaelis Angelus, altero Michaele -malum!- absente. Veriti autem ne tempus nimis celer elaberetur oculos ad litteras provolvere. Quisquis elata voce paululum recitabat ac paragrapho lecto Gulielmus verbis suis facilius rem reddebat. Tabullam geographicam (1) partitus est qua pauca narravit de itinere Alexandri
Tertia Sessio by on Scribd

Paulo post de tabula picta ad textum ipsum pertinente loquimur ipsius quoque loci juncturis, verbis necnon variis orationis generibus utendo: hoc modo eas memoriae mandare conati sumus. 


Familia Darei apud Alexandrum by on Scribd


Aliud exercitium voluit nobis praebere neque ob temporem nimis celeriter elapsum spes fuit hoc consequendi: agebatur enim de fabellam scribendo verbis juncturisque quos modo didiceramus. Hac igitur de causa haec dum scribo usus sum variis horum novis verbisque, ne obliviscer lectionem pretiosissimam quae nobis recitare contigit. Deest tantum addere nos superiore mense quoque convenisse: tam studiosi legimus atque locuti sumus ut obliti essemus imaginem capiendi; neque otium satis ad scribendum fuit. Mense decembro jam denuo conveniemus, omnes vestrum venite frequentes ac nullo metu afflicti: tempus erit jocandi! 


(1) http://www.atlassen.info/atlassen/velhagen/puthp03/picslarge/puthp1918k005.jpg


miércoles, 3 de octubre de 2018

De prima sessione noviter habita (latine/hispanice)


Fortunate evenit tandem ut apud insulas nostras Fortunatas conventiculum fecissemus ad exercendam Vergilii linguam. Nempe fit eodem die quo Matriti multi convenere ut defensionem linguarum graecae latinaeque iure meritam postularent.
Neque hoc primum fit apud nos: primum, ut sodalis nobis narravit, ipse antea convenerat abhinc decem annos cum sacerdote quodam ut latinitatem colerent; postea, quod adhuc mirum ac ignotum nobis est, in indice quadam abhinc multos annos facta apparet nomen Circuli Latini Canariensis cuiusdam, de quibus fautoribus seu participibus nihil scimus. Sic renasci igitur potius quam nasci videmur ut phoenix ille.
Convenimus ergo in Las Palmas apud sodalis nostri Michaelis Angelis scholam Salesianam nomine Sagrado Corazón de Jesús die octavo Saturni mense Septembri hora quinta pomeridiana Michael Angelus, Johannes, Nagore, Gulielmus, Laura, Esther, Lydia ac qui haec scribit. Quaedam dulcia quasdamque potationes sumentes collocuti sumus primum paululum. Paulo post coepimus binis in gregibus alius alium quaerere de nomine, origine, et cetera, ut postea una certiores factos fuissemus cuiuscuius nostrum. Quem ad finem maximi usui nobis fuit pagella sumpta a pagina interratiale societatis Valentinae 'Collegium Latinitatis'.
Quo facto iam linguis audacioribus denuo gregatim aspeximus tunc tabulam pictam a Renato Magritte picta, cuius impressionem Gulielmus noster eleganter curavit. Cuius quid cernitur, qua de causa, quem ad finem longe ac iucunde dissertavimus.
DESIDERIVM PATRIAE by on Scribd

Tandem locum inusitatum tempus fuit legendi quod vobis libenter praebemus. Quisquis suo Marte oculis lustravit sententias, postea ipse, munus ducis agens, interrogata imposui atque aliis verbis una cum sodalibus enodare textum conatus sum. 
 Cum tempus defuisset convenimus nos proxima in sessione relicto operam daturos. Quo facto sessione peracta de variis locuti sumus usque ad tempus valere iubendi.

___________________
(Hispanice)
Por fortuna ocurrió finalmente que organizasemos una reunión en nuestras islas Afortunadas para practicar la lengua de Virgilio. Por cierto que esto ocurre el mismo día en el que muchos han acudido a Madrid para pedir merecidamente la defensa de las lenguas clásicas. No es la primera vez, sin embargo, que se da algo así en Canarias: primero, como nos contó un compañero, porque él había quedado hace ya diez años con un sacerdote para dedicarse a practicar latin; en segundo lugar, lo que ún nos resulta increíble y extraño, aparece en un índice de internet el nombre de un Circulus Latinus Canariensis de cuyos creadores y partícipes nada sabemos. De este modo parece que, más que nacer, renacemos, como el famoso fénix.
Nos reunimos, pues, en Las Palmas, en el colegio Salesiano Sagrado Corazón de Jesús de nuestro compañero Miguel Ángel, el día ocho de septiembre a las cinco; vinieron Miguel Ángel, Iván, Nagore, Guillermo, Laura, Esther, Lidia y el que escribe estas lineas. Con algunas golosinas y bebidas a mano hablamos primero un poco entre nosotros. Después comenzamos en grupos de dos a hacernos preguntas unos a otros sobre nuestro nombre, lugar de residencia, etc., para después todos juntos saber quién era cada uno de nosotros. Para cuyo fin fue muy útil una página tomada de la página web del Collegium Latinitatis
Hecho lo cual, y ya roto un poco el hielo, nos reunimos otra vez por grupos para ver un cuadro de Magritte, que Guillermo se encargó de imprimir elegantemente, y de la cuál conversamos un rato acerca de lo que veíamos, el sentido del dibujo, su finalidad, etc..
Finalmente llegó el momento de leer el pasaje que les mostramos gustosamente. Cada uno motu proprio recorrió las frases del texto. Después yo, haciendo de guía, propuse preguntas e intenté explicar junto con los todos los compañeros con otras palabras el texto. Como al final no teníamos más tiempo quedamos en seguir el texto en la siguiente sesión. Hecho lo cual hablamos distendidamente de varios asuntos hasta que llegó el momento de despedirse.